De infernis
Est infernum antrorsum paulo sinistrorsum ad distantiam, ubi illi, qui insidiantur contra amorem conjugialem, et artibus ineffabilibus student separare animos, etiam tentant cum illis qui uniti sunt, cum ex inferno suo sunt, apparent directe supra caput supra fontem pulsatilem ibi, et apparent, cum inspiciuntur, sicut serpentes. [2] Pro auxilio habent genios, qui sub natibus directe sunt, qui lasciva inspirant etiam modis non effabilibus, apparent sicut spicula crassa e capite sursum elata, quae extendunt, vidi dejectos in infernum, nec dejici potuerunt, nisi spicula illa crassa deorsum versa fuerint, sunt spicula illa quae non acuta, sed obtusa, repraesentativa summae lasciviae. Observandum, quod in omnibus infernis sint loca profundiora et profundiora, qui pejores sunt in inferioribus sunt, et qui adhuc pejores in adhuc profundioribus, vidi illos dejectos ab una profunditate in alteram, et hoc saepe: observatum etiam est, quod [quo] profundius veniunt, eo densior quasi nimbus illos circumcingat, nimbus ille est exhalatio ab illis, et est indicium densi luminis, in quo sunt, quia remotiores a luce coeli, illud lumen sunt tenebrae, et caligines.