4640.
Inter tertium coelum et secundum, est medium, per medium est conjunctio, tertium coelum internum repraesentatur [per] Jehudam, externum per Josephum, medium per Benjaminem, secundum coelum internum per Israelem, externum per Jacobum, in ultimo seu primo coelo sunt spiritus, qui simplices, et quibus correspondent exteriora hominis sicut cuticulae.