De coelo, et Sole ibi
Ostensus mihi per visionem Sol, Qui est Dominus, qualis apparet in tertio seu intimo coelo, apparet ibi rutilissimus et coruscantissimus flamma, cujus rutilum et coruscum non describi potest; totus talis est, cum est mane; cum vergit ad meridiem, tunc flammeum illud rutilantissimum facit magnum cingulum, et in medio obscurum; cum versus vesperam, tunc incipit flammeum incipere minus rutilare, dein minus, et postea fieri sicut candidum, et tandem ut nubilum candidum, et tunc est status vesperae primae; cum ita apparuit, incipit quasi lucidum illud inde progredi versus dextrum ibi, ad lunam, et se lunae addere, ex quo luna incipit splendescere, et tunc fit mane in coelo spirituali; ibi quoque splendor lunae per gradus decrescit, et tunc incipit ita mane in coelo intimo, et sic porro, cum enim mane est in coelo intimo, est vespera in coelo secundo seu spirituali, causa est, quia flammeum seu bonum coeleste in secundo coelo facit illam mutationem, cum id non possunt admittere. Sunt tales status mutationes communes, sunt status mutationes quoad sapientiam, et in secundo coelo quoad intelligentiam, his vicibus correspondent vices temporum in mundo, ibi status apparent ut tempora, ob apparentiam gyrationis diurnae solis, at in se sunt status, in coelo sunt status, quia est sapientia et intelligentia quae variatur, et quia sol ibi non gyrat sicut in mundo; sed absentia ejus apparet per diminutionem rutili flammei. In coelis sunt quae oculus non vidit, nec auris audivit, quare si describerentur non crederentur, quis crediturus quod ibi sint palatia in quibus sunt, magnificentissima, quod illis ibi sint utensilia omnis generis; sed quid talia memorem, non crederetur.