Spiritual Experiences n. 4645

Previous Number Next Number See English

4645.

Ex his constare potest, quod affectio veri et voluntas boni sit coelum apud hominem, cum id homini est amaenum et jucundum, tunc angeli influunt, et communicant sphaeram suae jucunditatis et amaenitatis cum illius, et sic [eam] producunt; est sphaerarum communicatio quae facit, et una sphaera cum altera secundum similitudinem habet communicationem. Similiter se habet cum malis, si spiritus mali loquuntur de jucundis hominis, illis est jucundum, et quietum, sin aliter est illis inquietum et injucundum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church