De illis qui in sola fide
Qui sibi impresserunt quod sola fides salvet, illi secundum fidei quale apparent, qui intimius hoc crediderunt, sunt ad dextram infra ad planum sub planta pedis, ibi sunt qui societatem intimioris amicitiae etiam formant, de qua societate videatur n. 4439: qui eorum non tam intime sibi impresserunt quod sola fides salvet, solum quod id sciant et quasi credant, cum cogitant ex doctrinali, sunt etiam ad dextrum magis antrorsus et profundius: illuc veniunt etiam qui solam fidem et professi et defenderunt, sed qui eorum malam vitam egerunt ibi demittuntur sub terra in profundum et anterius versus, ubi circumdati apparent sicut ab aquis; haec regio late se extendit. Qui autem prorsus crediderunt quod fides sola salvet, et sic rejecerint bona opera, sicut nihil ad salutem conducentia, et qui eorum docuerunt id et impresserunt aliis ex zelo, illi apparent antrorsum perparum ad dextram, in plano faciei; cum inde aliquid effluit, percipitur sicut ex Luthero; et mirum cum cogitatur de Jacobo, qui dixit quod fidem suam ostenderent operibus [Jacob. II: 18], apparet sicut inde evolet culter, ad occidendum illos qui ita sentiunt. Qui autem sciverunt quod confessio fidei sit quod sola des salvet, sed non id docuerunt, aut amplius sibi impresserunt, et vitam boni et justi vixerunt, sunt in terra inferiore.