Spiritual Experiences n. 4652

Previous Number Next Number See English

4652.

Modus quo explorant aliqui gentiles ex Asiaticis, num tendant ad coelum vel ad infernum
Vidi quendam gentilem, facie fusca nigricante, et visus quod ex regione calida, ubi tales, ille sedebat in curru, equus qui trahebat flexit circumcirca, et tandem quo volebat equus, excurrebat, hic versus septentrionem ibi, et antequam excurrebat equus signabat locum ubi excursus statio seu carcer baculo, ita ut sciret postea cum rediret, num ibi etiam esset; dicebant angeli, quod ita explorent quidam gentiles in altera vita quo tendant ad infernum vel ad coelum, et qua festinatione, cum enim redeunt ad primum carcerem, tunc observant quantum inde distant, et ad quam plagam, et inde sciunt vitae suae progressionem, et quo, nam distantia illa ostendit, causa est, quia mutatio loci et progressiones in altera vita sunt status vitae, ac progressiones illorum; quod progredi, proficisci, ire, ambulare, peregrinari sit vita, videatur ex ---. *
* cf. AC 8103


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church