Cum spiritibus quod ipsi sibi poenam inducant, et quod malo conjuncta sit poena
Cum quibusdam spiritibus in sermone fui, de malo poenae et infortunii quod contingit malis, quod illi sibimet ipsis inferant; cogitabant quod aliter appareat, et inde quod non ita sit, quia punitores veniunt, et puniunt, seu quod alii spiritus sint qui hoc faciunt, et inde quod non sibimet ipsis poenam inferant: dictum illis, quod si malum non fecissent, non venissent punitores, sed hoc non ita intellexerunt; remonstrabatur veritas per simile, si quis manum impingit contra murum ubi aculei, et sic laedat manum, an hoc sit murus qui infert, aut num hoc sint ipsi qui sibimet inferunt, apparet sicut murus, sed in illorum scito hoc est, quod ab illis venit, ita quod sibi ipsis hoc faciant; apparentius constat ex legibus in mundo, qui malum facit, ille punitur ut primum convictus est quod malum fecerit, nam tunc ille poenam sibi inducit, tametsi alii hoc ministrant, ita quoque ibi malum et poena mali conjuncta sunt, hoc leges volunt: magis in altera vita, tandem comprehenderunt. Conclusum fuit, quod hoc veniat ex eo, quod bonum in se remunerationem habeat et felicitatem sibi conjunctam; inde derivatur lex in oppositis, quod malum in se habeat poenam, et damnationem sibi conjunctam; posito uno ponitur alterum, nam opposita se similiter habent, sed opposite.