De statu illorum qui in inferno respective ad illos qui in coelo
Cum per multum tempus observaverim, quod mali qui ex infernis astutissimi essent, ut apparuerint ingeniosi prae aliis - potuerunt enim machinari artes quibus seducerent alios, et persuaderent ad falsa, una cum ratiociniis, potuerunt etiam patrocinari malis et falsis tali ingenio, ut putarem primum quod intelligentiores essent probis, sed quod hoc crediderim, est quia intelligentiam autumarem esse ingeniose fallere, persuadere, et seducere, sicut etiam apparet - usque postea observavi, quod prorsus alius illis status esset, nam seduci se patiuntur phantasiis, adeo, ut illa quae per phantasias fiunt, credant prorsus realia esse, quod mille modis ostensum est; praeterea feruntur prorsus a natura sua, sicut bestiae, ex illa agunt, sic nec videre possunt num aliquid conducat illis vel non, sic absque reflexione, absque pudore, absque timore [sunt], sed usque sunt bestiis maligniores, nam abusi fuerunt facultate intellectuali ad formandam naturam illam; inde patuit quod nihil minus quam intelligentes, malitia non est intelligentia, sed quod sint sicut insani, causa est, quia remittuntur in suum malum, et inde falsum, et aufertur illis intellectuale simulandi et faciendi aliud quam sicut fert natura, sin aliter tunc pejores semper fierent, et ipsum humanum residuum prorsus amitterent. At probi aliter illi quia in veris et bono sunt, et inde in luce coelesti, ideo intelligentes sunt et sapientes, illorum sapientia non describi potest, causa est quia sapientia est scire vera et facere bona, in his Divinum est; at insania est velle et facere mala et inde cogitare et loqui falsa, quia hi in opposito sunt, et prorsus non in aliqua luce coeli ex vero et bono, ideo insani sunt, et vix differunt a bestiis, solum in eo quod iis maligniores sint.