Spiritual Experiences n. 4658

Previous Number Next Number See English

4658.

De Camera obscura infernali
Camera illa est antrorsus ad latus dextrum ad aliquam distantiam, ibi sunt tales qui in Regnis machinati sunt ut potentes fiant prae aliis, per fas et nefas, et religionem pro nihilo aestimarunt, nec crediderunt in Deum, sed omnia naturae esse, et suae prudentiae omnia tribuerunt; in Camera illa sedent illi ad mensam satis longam, et in solio superius sedet quidam qui se vocat magnum Deum, et illi qui sedent etiam eum agnoscunt pro tali, sceptrum quoddam ponit super mensa illa, et illum audiunt omnes ibi, et colunt; datum est videre illum ibi, et audire illos loquentes, et dicentes quid inter se consultarent, nam consultant, sed volunt ut incognitum sit, quia tales in mundo; consultavisse dicebant, num unus Deus esset vel plures, et concluserunt quod nunc plures, et quod dii qui prius fuerant, non amplius sint, et quod sic succedant; consultaverunt etiam de deo, quod quisque deus a suis diceretur maximus deus; tum quod unus deus non faciat contra alterum, tum quod qui ingeniosi sunt, aspirare possint deos fieri; etiam consultavisse dicebant de aeterno, quod plura aeterna sint, et aeternum semper ubi aliquis deus, tum dicebant quod consiliarii ibi abeant et redeant, et quod quidam cum abeunt non redeant, nec sciunt quo vadunt, et similia plura, in tali insania sunt, propterea quod non aliud machinati sunt in mundo, quam ut magni fiant; persuasivum habent satis forte. Deus eorum per phantasias potest aliquid sistere videndum, quae vocat miracula: sub mensa fuit loculus in quali corpora mortua reponuntur, ille iis ablatus est, et tunc dixit ille, quod si tunc non posset amplius miracula facere, ex eo concludi potuit quod aliquis ex Catholicis fuerit. Ludibriis exponebatur a quibusdam spiritibus, per phantasias, ut viderent simplices spiritus qualis esset, verbo, sunt in stupiditate, at sibi videntur omnium sapientissimi. Postea innotuit unde fuit, quod ex Constantinopoli, quod ibi fuerit loco Mufti, et quod inde traxerit illum fastum; loculus sub mensa erat effigies loculi Mahumedis, qui sub lecto, quamdiu ill remanebat, dicebat se miracula potuisse facere, sed postea [non] ; dein a pluribus magnis ludibriis est expositus, et sic conjectus in infernum, dicebat quod primum in altera vita fuerit sub Mahumede, sed postea cum factus deus, quod supra illum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church