Porro de infernis, adulteri
Qui adulteri fuerunt, in altera vita persequuntur conjugia, annihilant illa, vix distinguunt ab adulteriis, dicunt quod conjugiale sit solum sobolis educandae causa, et quod praeterea liceat cuivis frui uxore, et hoc absque peccato, tales hodie numero perplurimi sunt, et ab infernis evocati in mundo spirituum, et hoc ob causam quia evocantur ab adulteris, multiplicantur hodie valde, imprimis ex tractu ubi Ecclesia, ubi permaxima pars, quae ex aliqua conditione, non credunt aliquid sanctum in conjugiis, ac rident corde si quis dicit quod sancta sint, simplices eos vocant. Tales in altera vita insaniunt sicut reliqui infernales, tam ex sexu masculino quam ex faeminino; vidi quanto numero, et qua insania essent, cum illis insinuaretur quod ibi conjuges essent, et quod conjux pulchra et juvenis, ruebant catervatim sicut insani imo sicut furiosi, et ibi volebant conjugia dissolvere, tales sunt, sed ferebantur ex caeco suo impetu ad locum ubi infernum in quo essent, erat retrorsum ad distantiam, quia erant genii.