Spiritual Experiences n. 4665

Previous Number Next Number See English

4665.

# # * Miratus sum quinam illi essent qui in medio termino inter hunc mundum et universum essent, erat multitudo, et iterum prope illuc delatus, et dicebat ibi unus ad me, quod sint tutela, ne quis vadat ex hoc mundo in illos qui extra sunt, et quod comperiant illico ex perceptione, num illis datum sit a Domino transire id meditullium: hoc quoque conrmatum est mihi priori vice, tunc quidam spiritus voluit mecum transire illuc, sed cum illuc venit, clamavit valde quod pereat et quoque fuit sicut qui in agone mortis sunt, hoc iterum tentavit, et obvenit simile, clamans similiter.
* huc paragraphum hanc conformiter auctoris indiciis transtulimus


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church