Quod qui ab aliqua Ecclesia credant sua doctrinalia prae aliorum esse vera
Sola fides
Quidam erant ex una Ecclesia, et credebant prorsus sua doctrinalia vera esse, et reliquorum erronea, tunc ut convincerentur quod non ita esset, adducebantur plures ad illos, ex diversa religione, etiam tandem Sociniani, Anabaptistae, Quakeri, Judaei, unusquisque illorum dicebat suum doctrinale esse verum, et reliquorum esse falsum, inde evincebantur quod in errore essent, et quod in quacunque Ecclesia nati sint, e Verbo inquirere debeant, num in vero sint, sed pro principio tunc habituros vitam charitatis erga proximum, et amorem in Deum, nam nisi hoc principium, nulla est illustratio.