De coelo et Verbo
Loquutus cum illis qui in tertio coelo, quos intelligere 65 datum quoad partem, quia angelus tunc erat apud me, loquela quae ibi prorsus differt a loquela angelorum secundi coeli, est enim loquela perceptiva ex affectionibus, ita ex mutationibus caloris coelestis adjuvante luce ibi; loquela illa non exprimi potest, habent perceptionem omnium quae ibi et infra solius affectionis varietatibus, luce adjuvante est illis sonora, et est illis visibilis, et perceptibilis, spiritus nec scire possunt qualis illa, nisi qui ex genio coelesti sunt, aut datum a Domino appercipere, continet simul innumerabilia, ut quae per loquelam angelorum secundi coeli exprimi possunt per semihoram, hic possint in momento, et perplura quae non exprimi loquela secundi coeli possunt, inde quod sapientia ibi sit ineffabilis patet. In illo coelo cognoscunt se omnes, unde sunt et quales sunt, sic ut [in] universo illo coelo, ubi myriades myriadum sunt, usque cognoscantur a singulis, sciunt ex perceptione quales sunt, et quae differentia boni, quae sapientiae et intelligentiae, et si desiderent cui provinciae in humano corpore correspondent. Apparuerunt mihi in flammeo, maxime lucido, et sicut infantes, etiam alte antrorsum, erat sicut nubes quae aperiebatur, et sic conspecti.