Spiritual Experiences n. 4671

Previous Number Next Number See English

4671.

Tunc quoque chartula demissa est, scripta literis Hebraicis, sicut scripserint illas tempore antiquissimo, parum differunt a literis hebraicis hodie, sed tamen aliquantulum, et angelus qui apud me, dicebat quod omnia quae scripta ibi essent, comprehenderet, ex solis literis, et quod unaquaevis litera contineret aliquam ideam, imo sensum idearum, et quoque docebat quid quid et quid significabat, at quid caetera non licebat ei dicere, et quoque dicebat quod omnia Verbi ita inspirata sint, et quod tertium coelum sciat inde, cum legatur ab homine in textu hebraico Verbum, omne Divinum coeleste quod inspiratum, et quod omnia et singula inibi agant de Domino, talis sensus non exponi potest, quia est ipse coelestis, cujus idea nec una potest exprimi. Ex his constare potest, quod Verbum secundum Domini verba inspiratum sit quoad unamquamvis jotham, et quoad unumquodvis corniculum [Matth V: 17, 18]. Loquutus sum cum illis de origine illius rei, quod solum forma literae hebraicae sisteret illa, et ducebatur causa ex forma fluxus coeli, quae talis est; et quia illi in uxu illo sunt, qui facit fundamentum ordinis, quod inde illis perceptio.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church