De incolis in universo
Ductus sum a Domino ad tellurem in universo, ad sinistrum respective ad Solem ibi, qui est Dominus, super infernum magicum, et tandem post binos dies perventum est ad quosdam spiritus qui e tellure quadam ibi. Visi sunt altissime supra nos, et inde perspexerunt illa quae infra, et quoque sedulo observarunt, et quoque observaverunt me, et inde tunc mecum loquuti sunt de variis, ac mirati valde quod aliquis aliunde ad illos perveniret, narrabam illis ex qua tellure essem, et quot tellures in nostro mundo, imprimis de spiritibus Mercurii, qui pervagantur ubivis ad comparandas sibi cognitiones, dicebant quod etiam illos apud se observaverint. Quaerebantur quem Deum colerent, dicebant quod Dominum, de quo ideam habebant Divini hominis, et agnitum quod idem Dominus esset cum nostro Domino; sed dicebant quod praeterea agnoscant et colant Deum invisibilem; sed illis dicere datum, quod etiam nos similiter Deum invisibilem colamus, sed quod Ille sit idem cum Domino, quia quod infinitum non videri potest, sed quod apparet ut homo, et quod nos ideo unum Deum colamus, non plures, utcunque erremus de persona et de personis. Praeterea visu perspicaci erant, et quia in alto omnia inde videbant quae infra, et quoque observabant, dictum est illis, quod sint sicut aquilae, quae alte volant, et vident infra late circum, tunc indignati sunt, putantes quod assimilarem illos cum aquilis, quatenus aves rapaces, sed respondere datum quod cum aquilis quod videant late et perspicaciter omnia infra, non quod rapiant, et quod usque correspondentia sit, quia cibus spiritualis est scire et inde sapere, et aquilis cibi sunt aves et gallinae quae infra, quas ideo non dissimiliter quaerunt. Dictum est ab angelis, quod correspondeant aciei visus externi, in maximo homine. Postmodum datum est videre et loqui cum spiritibus ex eadem tellure, qui inferius erant, qui visi inferius et magis antrorsus paulo remotius, sed illi erant idololatrae, nam colebant quoddam idolum ex saxo, simile homini, sed non pulchro, dictum est illis cur id faciunt, etcur non adorant vivum sed mortuum, respondebant illi qui sapientiores erant, quod Deum vivum colant, cum intuitum suum habent in idolum, et quod hoc sciant, quod Deus vivat et non saxum sit, sed quod usque sic ideae possint figi ad Divinum alioquin inconspicuum. De idololatris quales. Quaerebantur de tellure sua, dicebant quod ibi videant Solem suum, qui est stella coram nostris oculis, coloris ignei, sed non majorem quam caput magni hominis, sic ut minor nostro sole appareat aliquantum minus quam ad dimidium; tum dicebant quod illis quoque lacus sint et ibi pisces, quod prata, floreta, sylvae plenae arboribus frugiferis, quod vescantur illis et leguminibus, et fructu quodam ex arbore qui magni sunt sicut nostri melones, sapore suavi; dicebant etiam quod pulcherrimae aves ibi sint, coloris coerulei cum aureis pennis; et quoque animalia minora et majora, minora cum dorsis, non absimilia camelis in forma minori, punctata aureis maculis; dicebant etiam quod non habeant domos, sed in lucis sint, et ibi tectum ponant sibi pro imbre et pro aestu solis, inter arbores, et quod sic sub illo tecto sint; apparuit mihi tale domicilium, et quod ibi idolum; dicebant quod carne animalium non vescantur, sed quidem piscium. Visi sunt spiritus, qui similes sibi cum homines in sua tellure fuerunt, erant facie simili ac hominibus nostrae telluris, sed cum distinctione, quod oculi eorum parvi essent, et quoque nasus, hoc coram meis oculis deformabat illos, sed dicebant quod parvi oculi et parvus nasus apud illos pulchritudo sit. Visa erat faemina etiam talis, quae altior erat corpore quam faemina nostrae telluris, sed facie minori, similibus oculis et naso, induta fuit toga in qua rosae varii coloris, apparebat ut induta veste sicut in nostra tellure, quae sericis talibus; interrogabam unde sibi parant tales vestes, dicebant quod legant ex herbis suis tales telas, bomul, et quod contexant illa in fila, ac dein componant manibus fila illa, unum juxta alterum, etiam supra ligationis causa, et sic humectent aqua glutinosa, et comprimant ac dein colorent illud ex coloribus ibi ex herbis et aliis qui ibi inventi, et sic faciant illa in vestem. Quomodo faciant illa in filum etiam ostensum est, hoc faciunt mulieres eorum, sedent supinatae in solio, et per digitos pedum convolvunt illa et per manus trahunt illa ad se, et sic subigunt in filum, et quod exquisite sentiant digitis pedum. Dicebant quod unam uxorem habeant, non plures; et quod ex illa plures liberi, ad 10, 13 et plures; perceptum quoque quod sint ibi plura scorta. Dictum ab angelis quod in mundo in aequatoris circulo sint, in minoribus ibi. Spiritus inde visi sunt, mulieres multae quae magae, quae in infernum suum conjectae sunt. Dicebant quod ibi non viverent sub imperiis, sed quod familiae et familiae, quaerebantur an sic securi ab aliis, dicebant cur non securi essent, quid magis opus est cum habent victum et amictum, ad quid reliquum prodest? indignati quod talia quaererentur, quia insimulabantur hostilitates et inde tutelae, cum una familia alteri non invideat, nec derogare velit, et quod nihil tale percipiatur; ita vivunt sub se secure, secundum statum illorum de quibus in Verbo ubi agitur de beatitudine [cf. Jes. XI: 6-9]; Domino sic tutante, et tales cogitationes avertente.