De coelo coelesti, et de januis ibi
Loquutus sum pluries cum illis qui e regno coelesti Domini sunt, qui influunt in affectiones, et si in cogitationes est per affectiones; illi apparent in superiori sphaera, supra spirituales, et quo altius ibi eo sunt perfectiores, cum illis qui in media regione ibi, saepe et multum loquutus sum, ac informatus de eorum statu ibi; vidi et appercepi, quod quidem manerent supra in suis locis, sed quod usque transferrentur sensim et successive a sinistro ad dextrum, sic ut sit aliqua gyratio intima, quae circumducit, quam ipsi prorsus ignorant, autumant quod in uno eodem loco semper sint quamdiu in suis mansionibus. Vidi quoque lucem apud illos, et quoque lucem infra in qua fuit infans, quae ita candida est, ut permultis parasangis superet lucem meridianam solis in tellure; hoc incredibile est, sed usque verum, vidi in mediis tenebris, cumque tenebrae in terra; et cum vidi aperiebatur pars infra illos, quod factum sicut cum nubes pertranseunt, et aperiuntur in medio, et tunc lux apparet, tunc quoque vidi illos in media luce.