4675.
Quod observatu dignum est, quisque ibi cum suis habitat ibi in habitaculis suis, quae sunt mansiones, ut vocantur a Domino in Verbo [Joh. XIV: 2], sunt ibi conclavia, sunt atria, sunt quoque extra paradisi, ubi se delectant, et tunc cum voluerunt videre et communicationem habere cum illis qui infra sunt, aperiunt januas conclavis, tum domus, et quoque atrii, et sicut aperiunt illas, ita communicationem nanciscuntur, et sicut claudunt, ita communicatio cessat, hoc vidi; ex his patet cur a Domino dictum sit quod Ipse sit Janua, sit janitor, hoc est quod per Ipsum mediatio. Sed tale repraesentativum est communicationum in sphaera inferiore.