Spiritual Experiences n. 4695

Previous Number Next Number See English

4695.

At simplices qui non studuerunt veris fidei, sed solum communissime, et quibus nihil obstant scientifica, si externa illis removentur, possunt teneri in aliquo bono, ab angelis, nam illi duci possunt ab angelis sicut infantes, sed cum veniunt in naturale, quod est vespera et nox, tunc agunt ex nullo proprio coelesti, nec ex aliquibus veris, sed prorsus secundum influxum, male si a malis, boni non possunt influere, quia non habent planum, quod non formatum est per vera fidei.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church