Spiritual Experiences n. 4696

Previous Number Next Number See English

4696.

Tales visi sunt, et cum illis datum est loqui, tam mares quam faeminae, putavi prius cum in bono seu mane fuit, quod posset dari coelum illis qui absque cognitionibus veri et boni sunt, sed ostensum, quam versatiles essent, ut non duci possent dum in aliquo sensuali naturali essent, sed tunc arripiebant opiniones quascunque, sic ut omnia essent indeterminata, cum se verteret, tunc mutabat mentem sicut rota versatilis, in oppositum, et hoc credebat verum, inde patet, quod planum ex veris fidei seu ex cognitionibus boni et veri tam doctrina quam vita, hoc est, actu, formari debet in mundo, et quod alioquin status illorum est versatilis et malus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church