4945.
Altera urbs non subsidebat, sed translata est ad alium locum, quod fiebat ad insignem satis distantiam, pergebat tunc translatio in circuitu, et apparuit sicut nubes transferretur, et cum ad finem perventum est, subsidebat etiam ita alibi. Antequam transferebatur, omnes qui inibi in quandam stuporis speciem acti sunt, nam erat status mutatio generalis.