Spiritual Experiences n. 4946

Previous Number Next Number See English

4946.

De omnium pessimis magis ex Africa, Cerberus
Quidam adducebatur ad tergum ex inferno quodam, qui multa potentia potuit timorem et horrorem incutere spiritibus, qui veniebant, is ponebatur ad occiput meum, et omnes spiritus qui veniebant, ad intuitum ejus percellebantur, et retro quasi cadebant ex horrore et terrore; sed venit postea quaedam mulier, quae habebat aliquid cruris carnei involuti linteo, quod vocabat offam quam daret ei edendam, accessit et porrexit, inde ille quasi privatus sua vita stupuit, nec amplius quicquam cogitare potuit, sed stetit sicut simulacrum, inde concludere potui quod tales essent qui dicti "cerberi" apud antiquos, qui in introitu ad loca inferiora, erat etiam ille ibi, hic locus correspondet loco ad occipitium.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church