4948.
Postea per magicas artes intrare voluit in infernum sirenum, in quod nemo admittitur, voluit inde eximere quasdam, et hoc peregit per diras artes magicas, se vertendo in varias formas serpentinas, et sicut penetrabat illuc, ita ad se trahebat illas quas inde eximere vellet, quae erant omnium pessimae, sed ne facinus id nefandum faceret, illa vi injecta fuit, et ibi jacuit.