Spiritual Experiences n. 4949

Previous Number Next Number See English

4949.

Unde tales essent, detectum est, erant magae quae supra erant antrorsum ad aliquam altitudinem, quae loquebantur, dicentes quod illae per illas talia inferrent, angeli dicebant, quod tales dentur in Africa, et quod interius religiosi, at exterius facinorosi, et quod inde influxum a coelestibus recipiunt, et illum vertant in tale magicum, nam sunt correspondentiae per quas agunt, sic quod artes illae ex interiori sphaera veniant, et quod irresistibiles essent in sphaera inferiori.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church