Spiritual Experiences n. 4950

Previous Number Next Number See English

4950.

Postea audire datum est illos ex quibus influxus, ad quos dictum est, quod per influxum eorum tales patrent enorme facinus, sed illi non abstinere volebant, dicentes quod recipiant bona, et sic quod non velint avertere se ab illis, detectum quod etiam tales fuerint in mundo, et toleraverint tales qui intus religiosi sed extus facinorosi; ideo etiam illi e loco suo dejecti sunt, erant alte super monte, et cum infra veniebant, ibant per porticum quendam versus infernum sirenum, et se ad passus certos demittebant [quoad] caput, sic pergendo, per quod factum quod id infernum aperiretur suis in locis, de illis dicebatur quod exemerint quasdam ex illo inferno, sed illi postea alio conjecti sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church