4975.
Quia ita erat, mons ille, cum montibus circumcirca, ubi similis religio, subsidit ex altitudine sua usque ad horizontis planum ubi postea vagabantur, nec amplius ex circumspectione ab altitudine potuerunt dominari super terras circumcirca, cum enim dominabantur, omnia mala fecerunt illis qui non eos et numina eorum colere vellent.