Spiritual Experiences n. 4976

Previous Number Next Number See English

4976.

Praeterea etiam permulti erant, qui in cultu idolorum erant, et ex antistitibus qui persuadebant quod saxum viveret, ostendendo lachrymationem et plura, per quae simplices seducti erant ad colendum saxum aut lignum, et facti prorsus idololatrae sunt, inde erat, quod ubivis in Ecclesiis, et in viis coram statuis simplices in genubus essent, et oscularentur saxa, et sic prorsus in cultu idololatrico essent; et licet hoc videbant intelligentiores eorum antistites, usque tolerabant, solum lucri aucupandi gratia, et quod sic in densis tenebris tenerentur de cultu Divino, ut illi sic colerentur sicut dii, utque illis offerrent sua bona.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church