Spiritual Experiences n. 4979

Previous Number Next Number See English

4979.

Postea apparebat a sinistro latere solis ubi Dominus quaedam turris, ubi plures laborabant, ac vellent turrim illam aedificare et elevare in coelum, et supra nubes, exstruebatur quoque ad immensam altitudinem, sicut in terra supra nubes, laborabant continue et sic elevabant; repraesentabatur sic turris Babylonica: et tunc quoque revelatum per vivam experientiam quid illa turris significabat; erant infra ex illis qui prius super monte, qui tunc concilium habebant, et consultabant de doctrina, quae populis pro norma esset; illa doctrina erat quae repraesentabatur per turrim, nam turris est doctrina.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church