Spiritual Experiences n. 4980

Previous Number Next Number See English

4980.

Interea claudebatur communicatio inter me et illos, ut non scirem quid facerent, sed postquam doctrina illa exclusa et facta fuit, ut aperiebatur communicatio, et legebatur: quae talis erat 1) quod Pontificem colerent et adorarent ut vicarium Christi; 2) quod illi claves Petri essent, ut aperire et claudere posset coelum cuicunque vellet, et quoque infernum; 3) quod colerent Mariam sicut deam coeli; 4) quod etiam sanctos infra illam, sanctos qui prius sancti fuerunt, et qui postea fierent sancti; 5) quod papae summa potestas supra caesares et reges; 6) quod caesares et reges nullam rem haberent cum rebus Ecclesiae; 7) quod qui non agnoscerent illa, condemnarentur, nec aliquam benedictionem haberent in terra nec in coelis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church