4987.
Vice versa autem in urbibus ubi boni, nam habitatores simul faciunt sicut unum hominem, inde urbes sunt doctrinae. Quam diras artes callent perducendi homines in damnationem! potuerunt avertere influxum Domini ab illis qui fide agnoscunt Dominum, tam hebetando influxum, et quoque paene tollendo, et vertendo mentem et ejus cogitationem ad se; hoc exercebant, et ostensum, dicebant quod etiam ad quosdam in mundo dixerint, quod non opus habeant spectare ad Dominum, sed ad semet, quoniam potestatem suam illis reliquit, cum responderent quod etiam Deus sit, dicunt, quod ut homo venit in mundum, et potestatem illam a Patre suo accepit, et quod nunc nihil potestatis habeat.