4988.
Quidam ex illis qui fuerunt in monte, consultarunt inter se quod reciperent doctrinam coelestem, de qua ante Capita Exodi, et iniverunt nefanda consilia, quomodo adulterarent illam, quae consilia talia erant, ut non ausim publico dare, nam fuerunt magis horrenda, quam ut paterent, cum omnibus iis, quae adulterare illam possent, et sic prorsus delere et exstirpare cum illis possent, sic ut exstingueretur prorsus; sed detecta sunt illorum nefanda consilia, et illi puniti eo modo, ut facti fuerint prorsus insani et stupidi, ut nusquam possent recuperare intellectuale, tales fuerunt plures, ex quibus scire datum est, quomodo cum illis fieret, qui amplectuntur doctrinam coelestem, animo et consilio exstinguendi illam, quod fieri potest, dum sanctum ejus admittunt, et prophana clam infundunt: fuerunt personae triplicis generis, 1) qui nihil aliud cogitant quam imperare, et uti sanctis pro mediis imperandi, qui etiam sunt Babel. 2) Qui sibi persuaserunt quod non Deus sit, sed quod homo habeat omnia in se, ita quod quisque sit faber suae fortunae, et quod religio sit propter vulgus ut teneantur in vinculo. 3) Fuerunt tales qui cum infernis se conjunxerunt plane.