Continuatio de pessimis ex Africa, hic ex India et orientalibus, magica
Erat maga inter pessimas, dicebatur ex India, quae etiam communicationem habebat cum malis ex oriente, ex India orientali; haec fuerat diu apud me, et quidem a tergo, et sibi ibi sumsit locum ut non posset videri; habebat sphaeram speciei cujusdam boni, etiam illam magice induebat per quod se nudam faceret, et sic simularet innocentiam.