5503. Postea eximebantur ingenti multitudine spiritus ab occidente qui sub terra ibi, et reconditi sunt a Domino, et sic conservati a contagio caeterorum, qui idololatrici: exemti ibi ex variis locis, et deducti ad meridiem, ad orientem, et ad septentrionem; et quidem in loca ubi prius mali, sic ut habitationes illorum datae sint illis, sicut terra gentium filiis Israelis in Canaane; et hoc quoque circum circa, facientes circumferentiam; qui ad meridiem deducebantur, erant qui moralem vitam egerunt, ex cognitionibus de illa, sic ut bene vixerint moraliter, et non spiritualiter, quia non cognitiones de veris fidei habuerunt; quoniam denegatum eis legere Verbum: usque sic acceptati. Qui ad orientem deducti paene ad similem distantiam a medio loco infernorum ibi, erant qui dicebant se amare Deum, sed usque absque cognitionibus, quomodo amandus: visus tunc homo supinus, perlatus illuc, facie versus coelum, per quod significabatur quod tales fuerint; hi ferebantur via brevi super medium ad loca quae habitanda ibi. Qui ad septentrionem deducti sunt, erant qui dicebant se amare proximum, et pro proximo habuerunt quemcunque miserum et infortunatum paene absque discrimine; et hoc quoque ex defectu cognitionum, quia in ignorantia ex astutia monachorum propter lucra et cultum sui; hi quoque via brevi deducti sunt, erant ingens numerus, ad plures myriades: in occidentali plaga etiam ad similem paene distantiam a medio positi erant qui ex religioso antiquo cultum habebant, ac fecerunt sicut parentes, non abscedentes ab illorum religioso propter defectum cognitionum, hi reconditi jacuerunt prope mare occidentale ad latus spectans septentrionem; omnes hi et illi qui supra memorati ex gente Catholica, et simplices boni.