5508. Vastationes fiunt cum omni varietate, primum interiora et successive exteriora, usque ad extima, et cum ad haec perventum est, actum est; vastationes sunt amorum et inde omnium cupiditatum; successio ab intimis ad extima animi apparet in corpore successive a capite ad calcem pedis, et quoque sentitur progressio ita in corpore, et ultimum in planta pedis, sciunt quoque spiritus quod cum illuc perventum est, actum sit:* causa quod ita sit, est quia omnia interiora hominis desinunt in sua ultima in corpore, et hoc progressive a capite ad plantam, imo quilibet gradus successionis cujusvis cupiditatis habet suum ultimum determinatum in corpore, inde quoque est [quod] cum evocantur ex homine quae fecerat in mundo, tunc progrediantur a capite ad brachia, ad pectus, ad lumbos, usque ad pedum ultima, quasi ibi essent inscripta omnia, sunt enim sic in homine ordinata; nam omne internum hominis est sicut homo, correspondet etiam omnibus apud hominem, inde est quod totus homo a capite ad calcem sit suus amor. * Sidebar: NB.