5509. Communissimum est, quod mali spiritus permittantur malum facere, quae tamen Dominus vertit in bonum, sunt tentationes bonis, et vastationes malis, ac sunt propter separationes seu purgationes, nam purgationes perstant continuo, sicut sanguinis in corpore, et malorum in homine regenerando, mali illi consociant sic se cum malis circumcirca ubivis in petris et in montibus, et associant se talibus, praesertim illis qui dominatum quaerunt, nam tales sunt qui colligunt: postquam consociati sunt et collecti, tunc quasi apud illos et in illis sunt omnes cum quibus consociati sunt, faciunt enim sic quasi unum corpus cum illis, tunc in illo ut subjecto apparent omnes, et tunc illi ubicunque sunt e societatibus ejiciuntur, ad alia loca quae correspondent, et ad inferna; cum sic omnes cum quibus ligatus est, sic separati et ejecti sunt, tunc ille devastatus est, nam non habet qui sustineant, ita labitur in infernum suum, estque totus in malo et inde falso. Vidi quendam ita devastatum, e quo consociationes malorum desumebantur et quasi exuebantur a capite per corpus [et] brachia ad calcem. Vidi alium, qui interius ita exutus est, qui aggressus est interiores, dicebat quod portaret eos super genubus, quae sunt inter naturale et spirituale: ille qui interius cogitavit potuit colligere subtiliores usque ad genios, qui omnes ejecti, et ex talibus repurgati montes; perstabat ultimum hoc per 3 dies.