5513. Malus cum ei modo aufertur externum, quod in mundo inservivit ei, ob lucrum, honorem, famam, ne incurreret in discrimen vitae ab alio, et ne puniretur secundum leges, tunc ex interno aget, et ruit sicut vesanus secundum omnes suas libidines et cupiditates, absque fraeno et absque pudore, nec se continere potest, vidi talium plures, qui in mundo pro honestis habiti sunt, et qui laudati ob plura; hoc quoque facerent in mundo si externa illa vincula auferrentur, ut patet ex hominibus qui se miscent civili bello, quando fraena externa cessant. Inde patet, quid conscientia, nam qui conscientiam habent, quae est interni, illi tunc in intelligentia et sapientia sunt, plus quam in mundo, nam hae sunt in interno.
[5513a.] De Tellure in universo In vigilia: Ductus sum iterum ad aliam tellurem
in universo, quod fiebat per continuas status mutationes, quae perstabant circiter duodecim horis; in comitatu cum spiritibus et angelis; ducebantur versus meridiem linea recta, et nunc sursum, non directe,
nunc deorsum, ad latus montis, vel super montes, etiam super voragines; etiam in via audiebam super montibus hic illic spiritus inter se loquentes; observabam tunc quam immensum esset coelum Domini,
nam potui ab extensione quam pertransivi concludere, comparatione facta cum extensione spirituum et angelorum ex nostra tellure, quae dimensio mihi nota est, quod si aliquae centum myriades tellurum
darentur, [et] ex qualibet tot homines, quot ex nostra tellure, quod usque locus foret illis in aeternum, nec usquam impleretur. [2a] Cum veni in conspectum, tunc e longinquo alloquebantur
me, quaerendo quinam essem, et quid vellem, dicebam quod peregrinationis causa, et quod huc delatus, et quod nulli damnum inferam, tunc quaerebar quem Deum coleremus, dicebam quod Dominum, respondebant
quod ipsi quoque Dominum; et quod timerent ne forte essem ab illis advenis, qui perturbant illos, quos fugiunt, qui dicunt et volunt ut crederent, quod Deus sit trinus, quem nominant Patrem, Filium,
et Spiritum sanctum, et trinum id faciat unum, dicentes quod respondeant illis, quod sciant quod Deus unus sit, quod ille sit Dominus, et quoque homo, et quod illorum trinum non curent, quoniam inde
ideam trium deorum capiunt, ex qua idea prorsus confunduntur, et quoque perit illis illustratio quae illis est a Domino; dicebam illis quod nos quoque qui hic sumus unum Deum agnoscamus, et quod Ille
sit Dominus; et narrabam illis unde illis idea de trino, quod nempe in Verbo, ubi revelatio illis, nominentur illi tres, et quod ideo distinguant illos in tres personas, et sic ipsum Divinum, et inde
ideam trium habeant, et quod sic aegre aliter cogitare possint, sed usque quod sciant quod Deus unus sit, cum tamen tria illa nomina, sint modo nomina unius Dei et non personae; [2b] dixi porro quam
idea habemus de Domino, comparative dicendo, cum angelo, angelus habet intimum suum, quod in homine vocatur anima, quae cogitat et vult, et habet externum quod vocatur corpus, quod videt, loquitur et
agit, et quoque habet sphaeram amoris seu affectionis, ita vitae circum se, haec tria faciunt unum angelum; ex hac comparatione comprehendi potest, qualis idea de Domino habenda sit, quod nempe in Ipso
sit Pater, ut Ipse dicit [Joh. XIV: 10], Divinum Humanum Ipsius sit Filius, et Sanctum procedens implens coelos et faciens illos, sit Spiritus Sanctus, sic trinum id est unum; audita illa idea, dicebant
quod ex illa comprehendant unde advenis talis idea trium, et porro illi qui in illustratione erant, dicebant quod sciant quod ita sit; sed dolebant quod advenae illi distinguant inter Humanum et
Divinum in Domino, cum tamen illi sciant quod Dominus ut homo sit Deus, et quod Deus et homo quoad Dominum sit unum. [3] Porro dicebant, quod advenae illi etiam confundant eos per id quod dicant
quod fidem habere debeant, seu credere, et quod non sciant quid fides, seu quid credere, cum in se percipiant id ita vel ita esse, ad hoc respondebatur, quod illis qui in illustratione sunt non opus
sit dicere ut credant vel fidem habeant, quoniam id foret simile ac cum quis oculis suis videt hortos, arbores, campos et similia, quod diceretur illis quod crederent quod horti sint, quod arbores,
quod campi, quoniam vident illa, et quod similiter se habeat cum fide de rebus quas dicunt, quae pleraeque tales sint quas non intelligunt; dixi porro, quod causa quod fidem dicant, est quia binae facultates
homini sint intellectus et voluntas, et quod plerique ex Verbo sciant et sic intelligant, sed non faciant, et ideo quia solum rei Divinae ex Verbo non ulterius vadit quam in intellectum et non
in voluntatem, quod ideo dicant credere et fides, cum aliter dixissent si etiam ex velle facerent id, intelligere illis datum est ut possint regenerari, sed non habent intellectum illustratum alii quam
qui vivunt secundum illa, et sic desiderant Vera Divina inse, hoc comprehendebant, et percipiebam quanta illustratione essent, et quod interiora eorum aperta, et in luce, et quod essent e regno coelesti,
qui neque admittunt fidem, nec audiunt credere, sed dicunt ita ita, vel non non. [4] Quod essent in illustratione et perciperent in se quid verum et bonum, scire dabatur ex eo, quod [cum]
dicerentur illis plura de charitate, de amore, de regenerationibus, et de Domino, quod illico scirent quod ita esset. [5] Postea veniebam ad alios spiritus ex eadem tellure, qui adhuc ulterius,
ab occidentali latere telluris illius, illi dicebant ad me, quod apud me nihil nisi malum, respondebam, quod id sciam, et quod similiter sit apud illos, et apud quoscunque, et quod omne bonum quod
alicui sit a Domino; inde percipiebant quod in veritate essem, ideo mecum de illa re loquebantur, et ostendebant ideam suam de bono quod a Domino, et de malo quod in homine, et quod semper Divinum ducat
ad bonum, tametsi malum una sequitur, sed usque distinctum unum ab altero, sic ut Divinum dominetur et ducat et refraenet ne malum in libertate sit, et agat. [6] Dein interrogabant me, quomodo
Dominus apparet apud angelos e nostra tellure, dicebam, quod appareat in Sole, et quod Ipse sit Sol coeli ex quo omnis Lux angelis et spiritibus, seu omnis lux omnibus in altera vita, dicebant, quod
hoc sciant quod ita sit, sed quod usque Dominus aliter appareat illis, cum descendit et praesens apparet. [7] Tunc mihi ad vivum ostensum est quomodo Dominus apparet apud illos, apparebat nubes
obscura antrorsum in altitudine quadam, descendens, et nubes in descendendo apparebat magis et magis in humana forma, et cum ad spiritus venit, tunc apparebat in jubare flammeo, circum quod stellulae
ejusdem coloris, et cum ibi esset, congregabantur circum illum spiritus illius regionis ex omnibus locis, et tunc separabat illos, qui boni essent a dextris ejus, et qui non boni a sinistris, et sic
ordinabat illos secundum quale probitatis et bonitatis, et postea remisit illos sic ordinatos, dicebant quod hoc fiat quoties incipiunt mali feri et probi a malis seduci, postea vidi Ipsum descendentem
satis profunde, et tunc apparebat lucidus, at in via variabatur lucidum varie, et tandem in obscurum, et dictum quod hoc sit prorsus secundum illorum quos pertransit, probitatem et bonitatem, apud
illos sic qui in veris sunt apparet lucidus, apud illos qui in falsis ex malo obscurus, apud illos qui in bono flammeus; hoc videbant etiam spiritus ibi, et dicebant quod hoc aliquoties fiat, et quod
ita fiat; et dictum illis quod sic in ordinem redigat omnia illa quae inordinata facta sunt, et quoties in mala feruntur, et turbantur ex ordine, quod toties ita redigat in ordinem. [8] Qui ita
ad illos missus apparuit, fuit societas angelica a Domino, in quorum tunc medio Divinum Domini, nam praesentia Ipsius in coelis est Divinum apud societates angelicas. [9] Tunc quoque a Domino
omnes mali separati sunt a bonis, et conjecti in infernum, et sic repurgati, hoc fuit illis prima visitatio quam expectaverunt. [10] Postea quaerebam illos de tellure sua, qualis esset, primum
de sole illorum e tellure, dicebant quod magnitudine capitis hominis, et quod flammeo colore; dein quod dies eorum aequet modo 9 horas nostri temporis, quod potuerunt ex ratione nostrorum dierum apud
me dicere; quaerebam de annis eorum, dicebant quod habeat 200 dies, quod faciet paene 76 dies nostri temporis, inde concludere dabatur quod illis non hyems, sed paene autumnus, nam cum dies tam breves
sunt, et anni tam breves, non posse increscere gelu, sed esse perpetuum aestivum, dixerunt etiam quod aestivum illis semper esset, et quod continue floreant campi eorum et arbores eorum. [11]
Dicebant etiam quod vescantur fructibus et leguminibus, et non carnibus animalium, et quod bibant lac mixtum aqua; quod lanigeras [vaccas habeant] sicut oves, sed magnitudine vaccarum et juvencorum.
[12] Porro quod vivant inter se domus et domus, et nusquam simul, sed usque quod conversationes sint cum illis intra familias; et quoque quod modo unam conjugem habeant, et quod nusquam plures,
quia hoc contra ordinem Divinumapud illos. [13] Porro, quod quovis trigesimo die conveniant, et audiant praedicationem ab illis qui illustrati sunt a Domino, et quod hoc fiat sub diu, et quod
praedicator in pulpito edito aliquantum sit, et doceat; de revelatione dicebant, quod apud illos qui docent et praedicant revelationes sint, et quandoque etiam apud alios, et quod revelatio ita fiat,
quod tempore matutino cum in medio inter somnum et vigiliam, audiant quasi angelos e coelo de Divinis veris, et de vita secundum illa, et quod cum in vigiliam veniant, appareat tacite ad lectum angelus
in niveo, ac dispareat; inde illis constat, quod quae audiverunt, Divina sint; hoc fit, ut internoscantur visiones Divinae a visionibus non Divinis, in his enim non talis angelus apparet. [14]
Dicebant quod ambulent ibi prorsus nudi, quoniam in domibus suis et circum illas, et quia nuditas non illis pudori est, nihil lascivum ibi; at virgines non exeunt, sed manent domi, usque ad annos quando
maritandae, tunc ad certa loca feruntur, et ponuntur post aliqua subsellia, per quae teguntur inferiora et patent pectoralia, et tunc juvenes qui maritaturi erant, illuc veniunt, et vident illas,
et sibi eligunt unam in uxorem; vident illico ex faciebus, num similes sint animis et moribus, quoniam non reconduntur interiora eorum, sed patent e faciebus; hoc fit variis in locis; juvenes qui ducturi
uxores illuc veniunt, et si non inveniant, redeunt, et cum elegerint, sequitur illa eum, et habitant in loco illis praeparato; est semper super subsellio a tergo senex vir qui prospicit, quod illa
decenter fiant, et mulier vetusta a latere uno est, quae etiam praecavet ut omnia fiant decenter. [15] Viri pileum supra caput habent rotundum peripheria, nigrum. Domus eorum sunt humiles, solum
ex lignis albis super quae tectum superius planum, et ad latera limbus obliquus, ab una parte istius domus sunt uxor et vir cum ancillis et famulis, continuatur etiam domus in longum ubi vaccae lanigerae.
[16] Vidi homines ibi, erant facies eorum ampliores faciebus hominum nostrae telluris, erant careo colore sicut apud nos, sed oculi erant valde perspicaces, coruscantes ex luce interna,
nam illis interior lux est, quia in tali statu. [17] Quod adhuc spiritus eorum attinet, conquesti sunt valde de advenis qui ex aliis telluribus ad illos veniunt, quod perturbent illos valde quoad
illa quae cultus eorum sunt, et quod fugiant illos, et quod illi loquantur de talibus quae non intelligere possunt, quae dicunt credenda, et quod nec ipsi qui dicunt intelligant, et quod nihil aliud
intendant quam ut dominentur super illos, apparebant plures ex illis, sed separati a spiritibus telluris istius, spiritus telluris erant a latere occidentali, illi autem a latere orientali; inter
alios sunt monachi qui illuc veniunt, et perceptum quod essent ex illis qui in mundo peregrinati sunt circumcirca, et gentes converterunt, illi quoque ita peregrinantur in altera vita, dicebant de illo,
quod non aliud dicat, primum cum venit, quam quod fides habenda sit de Domino, quod natus sit et quod crucifixus, et passus pro nobis; et quod missionarios ejus venerentur, cum haec audiunt, dicunt
quod sciant Dominum esse hominem, et quod ab illis nihil scire possint, quoniam Ipse Dominus docet eos, et quod non sciant quid intendant. [18] Dixi quod incolae nostrae telluris habitent simul
in urbibus, cum hoc audiverunt, fugerunt omnes sicut ex timore, sed usque e longinquo loquebar de illa re cum illis, dicebant, quod advenae illi similiter velint, et quod ideo fugiant, scientes quod
si una viverent, tunc multa mala invaderent eos, ut libido dominandi, et quoque possidendi aliorum bona, et invidendi aliis, et sic inimicitiae, de quibus nihil sciunt cum solitarii vivunt domus et domus,
intellectum tunc quod advenae illi ad talia suaserint, variis modis, solum ex libidine imperandi, et quod ideo fugissent, cum audiverunt de urbibus. [19] Tunc vidi quod visitati sint illi
advenae, et quod collecti sint in unum ad aliquot millia, et ejecti sint inde, et sic liberati a talibus, et cum illis monacho, qui apparuit nudus sed modo ad dimidium corpus, cintus pallio, et quoad
pedes indutus calceis. [20] Cum ab illis abirem, sequebatur me inde spiritus ex illis, ut videret qualia essent objecta in nostra tellure, videbat plura utensilia ex porcellino seu argilla indica
facta, vidit ex ferro, ex argento, et lignis varia, et plura quae in domo, dicebat quod talia nusquam viderit, cumque ei ostendere vellem urbem, quae patebat cum ascendebam in domo, illico aufugiebat,
nolens illam videre ex causa de qua supra quoniam cum idea haberem urbem, etiam in idea habebam regimen per regem et per primates et plura. [21] Advenae vocant spiritus illius telluris simplices,
quoniam illi ponunt omnem intellectum et intelligentiam in malefaciendo, sed dixi, quod spiritus illius telluris appareant talibus simplices, sed usque millies sapientiores sunt, apud eos coelum
est, apud illos autem infernum, ubi malitia est sapientia, et sapientia est simplicitas et paene nihil. [22] Loquutus dein cum monacho, qui fuerat apud illos, explorabatur qualis esset, quid
faceret ibi, dixit ut illos doceret de Domino; quid porro? de coelo et de inferno, quid porro? de fide omnium quae dicturus, quid porro? de pontifice, quod ei potestas aperiendi coelum cuicunque libet,
hoc audiverunt illi, et exploratus num crederet in Dominum, inventum quod in nullum Deum, et quid coelum et infernum, quod non sciret quicquam quam quod coelum sit supra et infernum infra; de fide,
ut crederent quicquid vellet; de pontifice cum audiebant, dixerunt quod stultior sit omni homini, quod inter stultos amandandus, nam talia in alicujus mentem venire prorsus non putare posse; dicebatur
ei quid ultra? dixit ut dominaretur super illos, ad hoc dicebant quid hoc, quid dominari? quod sic vellet auferre omnem lucem coelestem illis, et inferre tenebras inferni, quoniam nihil sciebat, nisi
quae inferni essent; ne quidem quid Dominus, de quo ideam habuit prorsus humanam sicut de se. Inde patuit quod dominandi lubidine actus ibi moratus sit, quaerebant me quid valeat dominari? dicebam ut
omnes essent ejus servi, quod sic per illum dominaentur inferna, nam dominia illis sunt amor, quem affectant, ad quae stupebant. Praeter [quod] maxime astutus in seducendo, et in eo gaudebat ingenio,
tametsi nihil scivit de veris Divinis. [23] [Dicebant] quod habitent solitarii, domus et domus, familiae et familiae, gentes et gentes, et quod paterfamilias sit inter eos supremus; illum venerantur,
at is non dominatur super illos ex amore sui sed ex amore eorum seu erga eos, ita illis bene vult, plus quam sibi, sicut parens filiis, consulunt illum, ille consulit illis, de quacunque re;
ita est dominium amoris inter illos, dominium amoris propter illos quantum differt a dominio amoris sui: et quod ille amor sit e coelo ubi Divinus Amor talis est, et sui amor ex inferno, quia ibi amor
sui regnat. Sed hodie