Spiritual Experiences (Buss) n. 5514

Previous Number Next Number See English 

5514. De inferno praedicatorum qui nihil curant Verbum et doctrinam e Verbo De Babylonia Praedicatores qui quidem doctrinam suae Ecclesiae sciunt, sed usque illam et Verbum non curant aliter quam ut possint praedicare, ac evehi ad functiones et ad lucra, et sic qui cogitant solum de mundo et de se, ac vivunt in externis usque moraliter ad aucupandam famam, verbo qui solum mundani sunt, et non Christiani, cogitando de vita secundum praecepta Verbi seu Ecclesiae, illi mittuntur in quoddam infernum, quod est in tractu septentrionali versus occidentem ibi, non procul a termino medii, ibi nimbosum apparet, sicut nimbus densus in terra, in eum mittuntur, et ibi sortiuntur loca sua sub terra, et cum ibi sunt, non sciunt num Divinum sit aliquid, coram quaerunt quid Divinum, quid Dominus, quid coelum, quid infernum, ita vivunt in quadam stupiditate.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church