Spiritual Experiences (Buss) n. 5518

Previous Number Next Number See English 

5518. Gens africana est in hac tellure quae prae reliquis gentibus in illustratione potest esse, quoniam tales sunt ut cogitent interius, et inde recipiant vera et agnoscant quod vera sint, aliter ac aliae gentes, ut Europaei, qui exterius cogitant et modo recipiunt illa in memoria, nec vident quod vera sint aliunde quam quod ex infantia ita instructi sint, et quod aliquis dixit, de quo fidem habent quod sciat, ita ex auctoritate: Africani in nostro orbe sunt qui ex genio in quo angeli in coelesti Regno; Europaei qui ex spirituali, quae qualis differentia videatur in A.....* Verbo Africani vivunt secundum suam religionem, et ejus leges, quas amant, et ideo tales sunt, nempe interiores. Dictum illis [5518] 1/2. quod Christiani non vivant ita secundum suam religionem, sed secundum leges civiles, et modo doctrinalia religionis habent in memoria, ac raro cogitent ex illis propter vitam, sed modo propter doctrinam, credunt enim salvari per fidem doctrinae, et non per vitam, nec habent doctrinalia vitae, hoc valde mirati sunt, non volentes credere quod ita sit, credentes quod nullus homo sit qui non vivit secundum religionem suam, et si non quod non possit aliter quam fieri stupidus, quia tunc non recipit aliquid e coelo. * h.e. Arcanis Coelestibus (cf. Nn. 3887, 3969, 5922, 6366, 6435 et passim)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church