Spiritual Experiences (Buss) n. 5519

Previous Number Next Number See English 

5519. DE REGNO COELESTI QUALES IBI SUNT Fuit quidam apud illos qui e Regno coelesti Domini erant, erat praedicator, is ex regno spirituali, causa quod illuc veniret, erat quia loquebar cum illo de illis qui in regno illo, cum illuc venit, videbat illos sedere ad mensam, et super mensa varii generis cibi, ille cum vidit illos, vidit quomodo ponerent cibos unum ad alterum, et patinas mutarent, et varia, quae putabat esse gestus et potus gesticulationes; dicebatur ad illum, num intelligeret quid vellent illa, dixit quod non: alii qui apud me, qui ex eodem Regno, non videbant illos ita agere, sed quod illa essent apparentiae correspondentes cogitationibus illorum; explicabatur ab his, quid significaret, quod factum per ideas spirituales, et dicebant quod ne millesimam partem possent exprimere per ideas spirituales, et quod usque per pauca illa nihil ad plenum; dicebant etiam quod quidem loquantur inter se, sed per loquelam cogitativam quae intrat per viam internam, et sic fit certo modo audibilis; ideae illorum qui e regno spirituali non aliter exprimi possunt quam quod sint variegationes lucis, at ideae illorum qui e regno coelesti, quod sint variegationes quasi flammae ex qua lux, ita inexpressibiles vocibus loquelae naturalis. Coelestes intelligunt spirituales bene, sed non vicissim, quia coelestes sunt interiores, et ab interiori videri et percipi exteriora possunt, sed non vicissim.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church