Spiritual Experiences (Buss) n. 5779

Previous Number Next Number See English 

5779. DE SITU EORUM QUI IN TERRA INFERIORI COELUM Situs ibi quoad formam est incomprehensibilis; in ipso coelo, quod in altis, est forma prorsus coelestis, perfectissima in intimo coelo, et quoque perfecta in reliquis, sed secundum formam coeli dispositae sunt omnes societates angelicae ibi, et tametsi apparent separatae, usque tamen secundum formam dispositae sunt; sed illam formam non quisquam ibi comprehendere potest; qualis illa sit aliquantum comprehendi potest ex forma fibrarum in corpore humano, ubi dantur tales formae, quae excedunt omnem captum, ut in cerebro, ubi omnia disposita sunt in series et fasciculos, et tametsi apparent illae sicut glutinosum quid et nivea congeries, usque fluunt omnia eo ordine, et se exserunt in nervos, ut non minimum desit quin omne voluntatis fluat distincte in actus in corpore. Hoc videri potest in cerebro, cerebello, medulla oblongata et medulla spinali, in quibus substantiae corticales sunt ex quibus fibrae profluunt, nam ibi sunt principia omnium in corpore.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church