Spiritual Experiences (Buss) n. 5780

Previous Number Next Number See English 

5780. Porro ex seriebus fibrarum in corpore conspici potest, quomodo se habet in ultimo coelo, quod ibi sint fasciculi incomprehensibiles, ut qui circa cor, qui in parte inferiore, ubi omnia se mirabiliter conjungunt, una fibra influit in alteram, et quoque consertat* se cum aliis mirabiliter, influit et effluit, et se miscet aliis, ac iterum in alias, etiam in gangliones, ubi aliter se commiscent, et inde effluunt ad suas functiones, haec quomodo fiunt, nemo comprehendere potest, sunt disposita secundum formam coelestem. Plexus cardiacus, mesentericus, et alii plexus, et plexus speciales in quovis viscere. * = conserit


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church