Spiritual Experiences (Buss) n. 6011

Previous Number Next Number See English 

6011. De progressione veri aut fidei a scientia in intellectum, dein ab intellectu in voluntatem, et a voluntate in actum, ex loquela cum angelis Loquutus sum cum angelis de progressione veri in bonum, ita fidei in charitatem; quod angelis sit gaudium, quando homo infans et puer ex affectione discit et haurit vera, ita cum vera fiunt scientiae; et quod adhuc majus gaudium cum ei fit a [scientia] intellectus; tunc gaudium fit angelis in Regno spirituali Domini, adhuc majus gaudium quando ex intellectu fit voluntatis; gaudium tunc fit angelis in Regno coelesti Domini; et cum a voluntate fit actus, tunc fit gaudium angelis trium coelorum, quantum gaudium et quantae jucunditates insint progressioni isti, non describi potest, quia est ineffabile; sic enim homo intrat magis et magis in coelum, et fit coelum in minima forma. Hoc percepi, dum loquutus sum cum angelis, ex progressione jucundorum amoris conjugialis usque ad ultimum effectum, ex quo propagatur homo; talis est progressio conjunctionis cum coelo, hoc est, cum Domino, et talis est nova creatio hominis, ac formatio coeli seu angeli apud illum, Coelum enim est forma Divini veri ita progredientis, inde homo fit amor, et non aliter formatur conjugium veri et boni apud illum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church