Spiritual Experiences (Buss) n. 6012

Previous Number Next Number See English 

6012. De novis coelis, qui pereunt Dictum est mihi quod tales coeli, in quibus interiores mali sed exterius boni sunt, post ultimum judicium etiam formentur, sed in exigua forma, at usque per vices destruantur, et postea destruantur a se per vicinias bonorum angelorum, nam cum coeli angelici in vicinis sunt, tunc non amplius datur nexus cum illis, ut prius, sed ex se collabuntur, ita fit posthac. Dicebant quod illi qui in illis coelis seu societatibus sunt, diminuantur successive, quod indies plures abeant, datum est videre unum tale coelum formatum a Catholicis in plaga occidentali versus meridiem in media distantia, quod dissolvebatur, constabant circiter a 800 ad, 1000, quidam erat apud me,* nempe ille qui Romae fuit ex Upsala, qui acceptaverat Catholicam religionem, cum quo loquutus sum, et quidem satis bene, sed usque communicabat illa cum Catholicis, et postea ivit ad illam societatem, per quod communicatio facta est cum societate in qua ego sum, et inde turbabantur valde, sic ut huc illuc discurrerent, dicentes quod nunc veniat illorum judicium seu dissipatio, et mox etiam incipiebant omni parte exire suae societatis, quae fuit urbs, ab undequaque; Monachi dicebant eis ut remanerent, sed responderunt, quod vellent remanere, sed non possent, et quod aliqua vis ex interiore illos agat, cui resistere non possent, et quoque quod eadem vis separet illos, et agat quosdam huc et quosdam illuc, sic quemvis ad suum locum; unde vis illa veniebat, nesciebant, sed patet quod ab interiore, nempe quod ex jucundo exteriore vellent remanere, sed ex interiore, quod nunc apertum eis fuit, agerent, cui exterius jucundum non resistere posset; at cum aliquantum abirent, tunc etiam venit jucundum abeundi, quia secundum diminutionem exterioris. Dictum quod illi essent non ex communi plebe, sed ex talibus, qui nihil in mundo fecerunt, nisi quam conversari, confabulari et sic tempus et dies in amaenitatibus et ludibriis peregerunt, dicebant etiam quod ibi non aliud fecerint, quam quaerere conversationes ut ibi confabularentur, comedebant, ludebant etiam instruentis, quandoque saltabant, sic ut in amaenis agerent omnem vitam, dixerunt quod Monachi persuaserint ad id, quia etiam illi talem vitam egerunt, dicentes quod nunc in coelis sint, et quod hoc illis licitum sit propterea; at meliores eorum dixerunt, quod si talem vitam agant, quod brevi dissipentur, et quod debeant in operibus esse, aliquid utile facere domi, sed responderunt quod hoc conati sint, sed quod non possent quia illis inamaenum et triste: illi autem qui in aliquo labore essent, partim forte remanserunt, et partim in bonas societates missi sint. Postea vidi pluribus aliis in locis similes dissolutiones inchoatarum societatum fieri, sic ut hoc continue fiat; inde patuit, quod omnes secundum externa sua abeant ad loca animis eorum convenientia, sed quod postea in interiora sua mittantur, et sic societates illorum jugiter dissolvantur. Dixerunt etiam quod animadverterint quod influxum habuerint, dum in societate illa simul fuerunt, ex inferioribus, et si reciperent ex superioribus, quod jucunda illorum perturbarentur. * Sidebar: Erat Larman


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church