Spiritual Experiences (Buss) n. 874

Previous Number Next Number See English 

874. Iterum ad me venit, et cum desiderio intimo, eos flagitabat intense, dicens, quod desideret coelum intensissime, nec desistere voluit, his auditis, receptus est in consortium bonorum spirituum hujus telluris, sed fassi sunt, quod nequaquam posset esse in consortio eorum. A spiritibus suae telluris vocatus est, (skorstensfejare 1) seu quod in vita corporis purgaverit caminos, sic nigri coloris, quamvis is dicat, quod sit coloris brunei. @1 = caminos purgandi artifex (vox suecica)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church