Spiritual Experiences (Buss) n. 875

Previous Number Next Number See English 

875. Exinde concludere possum, quod tales sint, qui {1} provinciam vesicularum seminalium constituunt, ubi colligitur bonum semen, cum sero, cum quo combinetur, ut aptum sit emitti, et postea in cervice uteri resolvi, nam talem substantiam recondunt vesicae seminales; quod ad coelum, cupiat, indicat, quod regenerationem cupiat, seu in uterum, ut renascatur novus; tametsi talis forma externa est, usque tamen interna est qua nihil nisi coelum, seu novam generationem desideret, sic externe cupiat, inde miserationem potuit movere. Talis cupiditas etiam est in iis particulis quae sunt in vesica seminali. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. quae ut videtur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church