Spiritual Experiences (Buss) n. 968

Previous Number Next Number See English 

968. De iis qui provinciam capsularum renalium constituunt, continuatio

Munus glandularum succenturiatarum est universale {1} in foetu, quia tunc plurium viscerum, quae interea muneris expertia jacent, officium obeunt, postea vero id munus agunt, quod, dum sanguis purior circulaturus est, ne absorbeatur a vasis spermaticis, illum attrahunt, et per brevem circulum conjiciunt in [venam] cavam sic in cor, tunc vivificat {2} quoque sanguinem, ab ea parte, sicut cerebrum a superiore; sed hoc, quamdiu vasa spermatica, seu membra genitalia [non] fortiter agunt: at vero dum haec fortiter agunt, et meliora sanguinis rapiunt, tunc capsulae renales orbantur vitali hoc sanguine, et sic rapitur ab iis serum purius. @1 ms. universalis$ @2 sic ms. forte pro vivificant$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church