Spiritual Experiences (Buss) n. 969

Previous Number Next Number See English 

969. Hoc quoque per experientiam vivam didici, sunt etiam qui provinciam harum capsularum [constituunt et earum officium] obeunt, et sic puriora ratiociniorum ad se trahunt et sic quasi transmittunt, quamvis sibi videntur, ea retinere sed usque sunt communicationes cum coelo; cum itaque cogitationes meae tales essent, ut immediate a coelo auferrentur, tunc quaedam ex hac provincia, dixerunt, qoud anxietate multa afficerentur, et nescirent unde, cum tamen causa inde veniret, quod sic non ad se traherent spiritualia et coelestia, et communicarent ut prius, inde anxietate insueta prius affectae sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church