Heavenly Doctrine (Whitehead) n. 62

Previous Number Next Number See English 

62. (EX ARCANIS CAELESTIBUS.) Quod amor sit esse vitae hominis (n. 5002). Quod homo, spiritus, et angelus, sint prorsus sicut eorum amor (n. 6872, 10177, 10284). Quod homo pro fine habeat quod amat (n. 3796). Quod homo amat et pro fine habet, quod apud illum universaliter regnet, hoc est, in omnibus et singulis (n. 3796, 5130, 5949). Quod amor sit calor spiritualis, et ipsum vitale hominis (n. 1589, 2146, 3338, 4906, 7081-7086, 9954, 10740). Quod omnia interiora apud hominem, quae sunt ejus intellectus et voluntatis, disponantur in formam, secundum ejus amorem dominantem (n. 2024(? 2023), 3289, 6690). Quod amor sit conjunctio spiritualis (n. 1594, 2057, 3939, 4018, 5807, 6195, 6196, 7081-7086, 7501, 10130). Inde quod omnes in mundo spirituali consocientur secundum amores eorum (ibid.). Quod affectio sit continuum amoris (n. 3938). Quod omne jucundum, volupe, faustum, felix, et omne cordis gaudium sint amoris; et quale eorum secundum quale amoris (n. 994, 995, 2204). Quod tot genera et species jucunditatum et voluptatum sint, quot affectionum quae amoris (n. 994, 995, 2204). Quod jucundum amoris eo vilius sit, quo magis externum (n. 996). Quod homini post mortem talis vita sit, qualis ejus amor (n. 2364(? 2363)).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church