True Christian Religion (Ager) n. 354

Previous Number Next Number See English 

354. [(iv.)] Quod veritates fidei, utcunque numerosae sunt, et diversae apparent, a Domino, qui est Verbum, Deus Caeli et Terrae, Deus omnis carnis, Deus Vineae seu Ecclesiae, Deus fidei, et ipsa Lux, Veritas, et Vita aeterna, unum faciant. - Veritates fidei sunt variae et coram homine apparent diversae, sicut pro exemplo, aliae de Deo Creatore, aliae de Domino Redemptore, aliae de Spiritu Sancto et Divina Operatione, aliae de Fide deque Charitate, et aliae de Libero Arbitrio, Paenitentia, Reformatione et Regeneratione, Imputatione, et sic porro; usque unum faciunt in Domino, et apud hominem a Domino, sicut multi palmites in una vite (Joh. [2]xv. 1, seq.). Dominus enim conjungit veritates sparsas et divisas sicut in unam formam, in qua unum conspectum praebent, et unum actum sistunt. Hoc illustrari potest per comparationem cum membris, visceribus, et organis in uno corpore, quae tametsi varia sunt, et coram visu hominis diversa, usque tamen homo, qui est communis forma illorum, non sentit nisi unum; et cum ex omnibus agit, agit sicut ut ex uno. Simile est cum caelo, quod tametsi in innumerabiles societates distinctum est, usque illud coram Domino apparet ut unum; quod sicut unus Homo, supra ostensum est. Simile etiam est sicut cum regno, quod tametsi in plures administraturas, et quoque provincias et urbes divisum, est, usque tamen illud sub rege, cui est justitia et judicium, unum facit. Quod simile sit cum veritatibus fidei, ex quibus ecclesia est ecclesia, a Domino, est quia Dominus est Verbum, Deus caeli et terrae, Deus omnis carnis, Deus vineae seu ecclesiae, Deus fidei, et ipsa Lux, Veritas, et Vita aeterna. [2.] Quod Dominus sit Verbum, et sic omne Verum caeli et ecclesiae, constat apud Johannem: "Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; ....et Verbum Caro factum est" (i. [1]1, 14). Quod Dominus sit Deus caeli et terrae, constat apud Matthaeum:

Jesus dixit, "Data est Mihi omnis potestas in caelo et in terra" (xxviii 18). Quod Dominus sit Deus omnis carnis, apud Johannem:

Pater dedit Filio "potestatem omnis carnis" ([2]xvii. 2). Quod Dominus sit Deus vineae seu ecclesiae, apud Esaiam:

"Vinea fuit dilecto meo" (v. 1, 2). et apud Johannem, "Ego sum vitis et vos palmites" (Joh. xv. 5). Quod Dominus sit Deus fidei, apud Paulum, "[3]Habens.. justitiam, ....quae ex fide Christi, ex.. Deo fidei" (Philipp. iii. 9). Quod Dominus sit ipsa Lux, apud Johannem: "Erat vera Lux, quae illuminat omnem hominem venientem in mundum" (i. 9). et alibi, Jesus dixit, "Ego Lux in mundum veni, ut omnis qui credit in Me, in tenebris non maneat" (xii. 46). Quod Dominus sit ipsa Veritas, apud Johannem: Jesus dixit, "Ego sum Via, Veritas, et Vita" (xiv. 6). Quod Dominus sit Vita aeterna, apud Johannem: "Scimus.. quod Filius [4]Dei venerit, ...ut cognoscamus [5]Verum et sumus in [6]vero in [7]Filio Ipsius Jesu Christo: Hic est verus Deus, et Vita aeterna" (1 Epist. v. 20, 21 [B.A. 20]). [3.] His adjiciendum est, quod homo propter sua negotia in mundo non possit sibi comparare veritates Fidei nisi paucas; sed usque si adit Dominum, et Ipsum solum colit, in potentiam cognoscendi omnes veritates venit; quapropter omnis vere cultor Domini, ut primum audit aliquam veritatem fidei, quam prius non noverat, illico videt, agnoscit et recipit illam: causa est, quia Dominus est in illo, [1]et ille in Domino; consequenter est lux veritatis in illo, et ille in luce veritatis, nam ut supra dictum est, Dominus est ipsa Lux, et ipsa Veritas. Hoc confirmari potest ex hac experientia: visus mihi est spiritus, qui in consortio aliorum apparuit simplex, ex causa quia solum Dominum pro Deo caeli et terrae agnovit, et hanc suam fidem per aliquas veritates ex Verbo stabilivit; ille sublatus est in caelum inter angelos sapientiores, et dictum mihi est, quod ibi aeque sapiens esset ut illi, immo quod locutus sit veritates in copia, prorsus ut ex se, de quibus nihil quicquam noverat prius. [4.] Similis status erit illis, qui in Novam Domini Ecclesiam venturi sunt. Idem hic status est, qui describitur apud Jeremiam, "Hoc foedus erit, quod pangam cum Domo Israelis post dies hos...: dabo legem meam in medio illorum, et supra cor illorum scribam illam: ....neque docebunt amplius vir socium suum, aut vir fratrem suum, dicendo, Cognoscite [2]Jehovam, omnes enim cognoscent Me, a minimo eorum usque ad maximum eorum" (xxxi. 33, 34). Erit etiam status ille, qualis describitur apud Esaiam: "Exibit virga de trunco Jischaji; ....erit Veritas cingulum feminum ejus: ....tunc commorabitur lupus cum agno, et pardus cum haedo cubabit; ....ludet sugens super foramine viperae, et super speluncam basilisci ablactatus manum impellet: ....quia plena erit terra scientia Jehovae, sicut aquae mare contegunt.... In die illo Radicem Jischaji.... gentes quaerent, et erit quies Ejus gloria" (xi. [1, 5,] 6-10).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church