True Christian Religion (Ager) n. 355

Previous Number Next Number See English 

355. V. Quod Fides absque Charitate non sit Fides, et quod Charitas absque Fide non sit Charitas: et quod utraque nisi a Domino non vivat. Quod hodierna ecclesia fidem separaverit a charitate, dicendo, quod sola fides absque operibus legis justificet et salvet, et quod sic charitas non possit cum fide conjungi, quoniam fides est a Deo, ac charitas quantum est actualis in operibus, ab homine, nusquam in alicujus apostoli mentem venit, ut manifeste patet ex Epistolis illorum. Sed haec separatio et divisio in Ecclesiam Christianam introducta est, quando Deum unum partiti sunt in tres personas, et unicuique addicaverunt aequalem Divinitatem. Quod autem non sit fides absque charitate, nec charitas absque fide, et quod utrique non sit vita nisi a Domino, in sequente lemmate illustrabitur; hic ad applanandam viam demonstrabitur,-

(i.) Quod Homo sibi comparare possit Fidem. (ii.) Quod etiam Charitatem. (iii.) Et quoque utriusque Vitam. (iv.) At quod usque nihil Fidei, nihil Charitatis, et nihil Vitae utriusque sit ab Homine, sed a Solo Domino.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church