True Christian Religion (Ager) n. 356

Previous Number Next Number See English 

356. (i.) Quod Homo sibi possit comparare Fidem, in lemmate tertio supra (a n. [1]343 ad 348) ostensum est, et per id: quod fides in sua essentia sit veritas, ac veritates ex Verbo possint comparari ab unoquovis; et quantum quis comparat sibi illas, et amat illas, tantum initiet sibi fidem. Quibus addentur haec, quod nisi homo posset comparare sibi fidem, irrita forent omnia quae de fide in Verbo mandantur; legitur enim ibi, Quod voluntas Patris sit, ut credant in Filium, et quod qui credit in Ipsum, vitam aeternam habeat, et quod qui non credit, non visurus sit vitam. Legitur etiam, Quod Jesus missurus sit Paracletum, qui arguet mundum de peccato, quia non credunt in Me; praeter plura, quae supra (n. [2]337, 338) adducta sunt: insuper quod omnes apostoli praedicaverint fidem, et hanc in Dominum Deum Salvatorem Jesum Christum. Quid haec et illa omnia, si homo staret remissis manibus sicut sculpta statua, cum articulis mobilibus, et exspectaret influxum? et tunc articuli, praeter quod ad illum recipiendum se applicare possent, intrinsecus ad quoddam non fidei excitarentur: nam orthodoxia hodierna in orbe Christiano a Romano-Catholicis separato, ita docet: Quod homo ad bonum prorsus corruptus et mortuus sit, ita ut in hominis natura post lapsum ante regenerationem ne scintilla quidem spiritualium virium manserit aut restet, quibus ille ad gratiam Dei praeparari, aut oblatam apprehendere, aut ejus gratiae ex se et per se capax esse; aut in spiritualibus intelligere, credere, amplecti, cogitare, velle, inchoare, perficere, agere, operari, cooperari, aut se ad gratiam applicare aut accommodare, aut aliquid ad conversionem ex toto, vel dimidia, vel ex minima parte, ex se potest. Quodque homo in spiritualibus, quae ad animae salutem spectant, sit instar statuae salis uxoris Loti, ac similis trunco ac lapidi vita carenti, quae non oculorum, oris, aut ullorum sensuum usum habent. Quod usque loco motivam potentiam habeat, seu externa membra regere, ad coetus publicos accedere, ac Verbum et Evangelium audire possit. Haec in libro Ecclesiae Evangelicorum, Formula Concordiae vocato, in editione Lips. 1756, p. 656, 658. 661-663, 671-673; in quem librum, et sic in quam fidem, sacerdotes dum inaugurantur, jurant. Similis fides est Reformatis. Sed quis, cui ratio et religio, non illa ut absona et ridicula exsibilaturus est? Nam diceret secum, "Si ita foret, ad quid tunc Verbum, ad quid religio, ad quid sacerdotium, et ad quid praedicatio, nisi quoddam inane aut sonorum nullius rei?" Dic talia ad quendam paganum, cui judicium, quem convertere vis, quod talis sit quoad conversionem et fidem, annon ille Christianismum aspectaret sicut quis vas vacuum? Aufer enim omnem potentiam credendi ab homine ut a se, quid tunc ille aliud? Sed haec clariore luce donabuntur in capite de Libero Arbitrio.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church